Bandinus Magister

Steven Avery

Administrator
Bandinus Magister [1100-1200] (1218 AD) (auctor fl.1150)

De sacrosancta Trinitate, 192, 0975B (auctor fl.1150)
Aperte ostendens Filium aeternaliter esse apud Patrem, ut alium apud alium. Item alibi:
Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Ioan. V)
http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc.php?tabelle=Bandinus_cps2&rumpfid=Bandinus_cps2, De sacrosancta Trinitate, 2&id=Bandinus_cps2, De sacrosancta Trinitate, 2, 71&level=99&level9798=&satz=71&hilite_id=Bandinus_cps2, De sacrosancta Trinitate, 2, 71&string=tres!unum!sunt&binary=&corpus=&target=&lang=0&home=&von=suchergebnis&hide_apparatus=1&inframe=1&jumpto=71#71

Bandinus Magister - Sententiarum I. De Sacrosancta Trinitate Liber [1100-1200]
Full Text at Documenta Catholica Omnia
https://www.documentacatholicaomnia..._De_Sacrosancta_Trinitate_Liber__MLT.pdf.html

Bandinus, Magister, ca. 12th cent.: Commentary on Peter Lombard, Sentences [Latin]
https://medieval.bodleian.ox.ac.uk/catalog/work_873

Sententiae
https://books.google.com/books?id=jsM7AAAAcAAJ&pg=PA14


1627647568371.png


https://books.google.com/books?id=jsM7AAAAcAAJ&pg=PA88

1627647360449.png
 
Last edited:

Steven Avery

Administrator
(0975A) Novi instrumenti testimonia de iisdem. - Ut autem in medio duorum animalium veritas cognoscatur, et forcipe sumatur de altari calculus, quo ora fidelium tangantur, etiam Novi Testamenti, de divina Trinitate ac unitate, testimonia ponamus. Magister itaque veritatis dicit: Ite, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). In nomine dicens, non in nominibus, ut ait Ambrosius, unitatem essentiae per nomina tria quae ponit, tres esse personas declarat. Item: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X). Unum dixit, ait Ambrosius, ne fiat discretio naturae vel potestatis. Addidit, sumus, ut Patrem Filiumque cognoscas. Ioannes etiam ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (0975B) (Ioan. I). Aperte ostendens Filium aeternaliter esse apud Patrem, ut alium apud alium. Item alibi: Tres sunt qui testimonium perhibent in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt (I Ioan. V). Apostolus quoque Trinitatem unitatemque distinguit ibi: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria (Rom. II). Ex ipso, ut Augustinus ait, dicit propter Patrem: per ipsum, propter Filium: in ipso, propter Spiritum sanctum. Haec est Trinitas. Per hoc vero, quod non ait, ipsis gloria, sed ipsi, hanc Trinitatem, unum Deum esse ostendit: sane quia singulae pene syllabae Novi Testamenti, hoc concorditer insinuant, testimonia deinceps inducere omittentes, rationibus, congruisque (0975C) similitudinibus prout infirmitas nostra valet, ita esse ostendamus.

http://www.mlat.uzh.ch/MLS/xfromcc....ebnis&hide_apparatus=1&inframe=1&jumpto=71#71
 
Top